|
Si autem vere facta sunt, non tamen in carne mortali, sed in ipsa
divina substantia facta esse dicitis, mutabilem esse dicitis divinam
substantiam, et visibilem carneis oculis, et palpabilem carneis
manibus, et vulnerabilem ferro: quae rursus nefas est credere. Et
ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt; et iterum
timet dicere, quia in divina substantia facta sunt; et non vult
confiteri, quia nec intelligere potuit, quomodo Filius Dei per quem
facta sunt omnia, sine aliqua mutatione vel coinquinatione divinae
substantiae suae, hominem cum carne susceperit: coactus est dicere,
quia non Christus, sed princeps tenebrarum cum suis sociis illa omnia
passus est. Miseri! non timetis ne dicatur vobis in judicio, Ego
eos liberavi, pro quibus passus sum; ite, ille vos liberet, cui meas
ascribitis passiones?
|
|