|
Item cum eis dicimus, Quid factura erat Deo gens tenebrarum, si
nollet cum illa pugnare? Dicunt, Nihil fieri potuit Deo
incorruptibili. Non enim si quis verbi gratia, sphaeram vitream
solidam unguibus lacerare voluerit, aliquid ei unquam faciet saevitia
unguium suorum. Sed si vel talem substantiam divinam isti esse
fingerent, ut omnis saevitia gentis tenebrarum talis ad illam esset,
quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram vitream, non deus Manichaei
hodie luctum pateretur de partis suae abscissione vel amissione: quam
partem dicunt, cum in fructibus vel in herbis fuerit, id est, in
melone, vel beta, vel talibus rebus, et principium suum et medietatem
et finem nosse; cum autem ad carnem venerit, omnem intelligentiam
amittere: ut propterea magister hominibus missus sit, quia stulta in
illis facta est pars Dei; et propterea non sit missus melonibus, quia
sapientem habent animam.
|
|