CAPUT XXXVI.

Quis ista credat vel ab hominibus aliquando, vel inter homines posse dici? Sed tamen quomodo nihil mali patitur substantia dei vetri, cum et in pomis ligatur, et in carne excaecatur, vel cum volens redire dejicitur ad terras a gente tenebrarum? Sed si nihil ei mali contigit vel contingit, falsa omnia sunt quae Manichaeus dixit in Epistola Fundamenti, quae caput est omnium vanarum fabularum; vel in Thesauro, qui thesaurus est omnium turpitudinum et blasphemiarum, vel in caeteris omnibus libris, in quibus tanta loquacitate nihil aliud quam infelicitatem substantiae Dei, quam commixtam dicit principibus tenebrarum, et in divinis virtutibus tristitiam, propter illam magnam sollicitudinem ut liberetur, affirmat. Nam revera nihil mali, aut potuit, aut poterit pati substantia Dei; nec aliquem habet inimicum, qui ejus partem ingenitam corrumpat: sed homines sunt Deo vel potius sibi inimici, non obtemperando praeceptis Dei, et cupiditatibus se potius corrumpendo, non Deum.