|
Duorum vero Testamentorum concordiam simplici oculo intendere si
velletis, o Manichaei, facillime videretis. Rabide enim ferimini in
id quod scriptum est, Spiritus Dei ferebatur super aquam (Gen.
I, 2); et, Vidit Deus quia bonum est (Ibid., 10); et,
Adam ubi es (Id. III, 9)? et, Deus zelans (Exod. XX,
5); et, ignis edax (Deut. IV, 24); et, gladius meus
(Id. XXXII, 42), et caetera talia: non considerantes,
quia si alius ita caecus sit, ut reprehendere velit illud Domini quod
in Evangelio dictum est, Non jurabis per coelum, quoniam sedes est
Dei; neque per terram, quoniam scabellum est pedum ejus (Matth.
V, 35); et hoc dicat quod vos mira dementia dicere soletis, Ubi
erat Deus antequam esset coelum et terra? Aut quod scriptum est, Et
miratus est Jesus (Luc. VII, 9); cum mirari nemo soleat,
nisi de re quae illi erat incognita: videre autem quia bonum est, non
sit ignorantis, sed quia placuit ei quod fecit. Aut illud quod
scriptum est dicente Domino, Quis me tetigit (Id. VIII,
45)? et de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)?
et, Ego veni non pacem mittere super terram, sed gladium (Matth.
X, 34); et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII,
49); et, Veni ut qui non vident videant, et qui vident caeci
fiant (Joan. IX, 39); et, Vendite res vestras, et emite
vobis gladios (Luc. XXII, 36); et Apostolus, Zelo Dei
vos zelo (II Cor. XI, 2); et, Revelabitur ira Dei de coelo
super omnem impietatem (Rom. I, 18); et caetera inumerabilia ab
ipso Domino, vel ab Apostolis dicta vel facta, quae insanissime
poterunt homines accusare non intelligentes. Nam et avari vel
flagitiosi possunt aliter accipere quod Dominus ait, ut si quis
dimiserit quae habet, septuplum, aut etiam centuplum in hoc saeculo
accipiat (Matth. XIX, 29); aut si aliquis uxorem, ancillam,
vel etiam meretrices dimittere propter Dominum velit, spe illius
multiplicationis faciat, non amore justitiae. Possunt etiam horrere,
male intelligentes quod ait, Si quis non manducaverit carnem meam, et
biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI,
54). Nam quod ait, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit
gehennae ignis (Matth. V, 22): si dicant stulti, Ecce pro
convicio gehennam minatur, quem dicitis misericordem ignoscere
peccata: nonne ignorant ubi caput habeant, et tamen aliquid sibi
videntur dicere? Aut quomodo tam multas animas necandas daemonibus in
porcis tradidit (Luc. VIII, 32), cum tales animas dicatis
esse porcorum quales sunt hominum? Aut quomodo arborem, in qua
fructus, quia non erat tempus, non invenit, verbo aridam fecit
(Marc. XI, 13), quam animam intelligentem dicitis habere?
|
|