CAPUT XXXVIII.

Ecce quanta iniquissimi et caeci homines de divinis eloquiis possunt dicere, sicut vos in ea quae mystice facta sunt vel dicta in veteribus Libris ignorantes ferimini, ut temere accusetis quod non intelligitis. Haec autem cum de Novo Testamento vobis objecta fuerint, dicitis divina et spiritualia significare: Veteris autem Testamenti sanctas litteras figurate posse accipi negatis, cum et ipse Dominus figurate inde quaedam dixerit, et apostolus Paulus omnia illi populo in figura contigisse scribat (I Cor. X, 11). Nam et ipse regulam monstrans, multa inde exposuit. Sed forte dicitis solita vanitate et obtuso corde contra Deum vel Apostoli auctoritatem loquentes, Veteris Testamenti dicta exponi prorsus non posse, solum autem Novum in talibus exponi posse. Et non consideratis non vos habere quid dicere, si ab aliis impiis vobis dicatur, Vetus potius exponi posse, Novum non posse. Mens autem sana utrumque Testamentum considerans, quaecumque in uno invenerit expositionem admittere, sine dubio in altero declarabit. Multum apparet imperitia vestra, vel potius malitia. Attendite in Actibus Leucii, quos sub nomine Apostolorum scribit, qualia sint quae accipitis de Maximilla uxore Egetis: quae cum nollet marito debitum reddere, cum Apostolus dixerit, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (Id. VII, 3); illa supposuerit marito suo ancillam suam Eucliam nomine, exornans eam, sicut ibi scriptum est, adversariis lenociniis et fucationibus, et eam nocte pro se vicariam supponens, ut ille nesciens, cum ea tanquam cum uxore concumberet. Ibi etiam scriptum est, quod cum eadem Maximilla et Iphidamia simul issent ad audiendum apostolum Andream, puerulus quidam speciosus, quem vult Leucius vel Deum, vel certe angelum intelligi, commendaverit eas Andreae apostolo: et perrexerit ad praetorium Egetis, et ingressus cubiculum eorum, finxerit vocem muliebrem, quasi Maximillae murmurantis de doloribus sexus feminei, et Iphidamiae respondentis. Quae colloquia cum audisset Egetes, credens eas ibi esse, discesserit. Quid ad hoc dicitis, rogo vos? Quare non timuit Maximilla per turpissimum lenocinium ancillae suae ligare animas in carne? Cum autem illum puerulum tam turpiter credatis esse mentitum, quis vobis credat loquentibus, quando si mentiamini, Dominum vos dicitis imitari?