|
Falsum est ergo, quod Manichaeus asserit, nescio quam mali naturam
cum principe suo non habere auctorem, sed esse ingenitam. Deinde si
ingenitus Deus, ingenita etiam nunc gens tenebrarum, non erit
contrarium ingenitum et ingenitum, videns et videns, regnans et
regnans, vivens et vivens, aeternum et aeternum. Et si contrarium
est bono malum, ex aliqua ergo parte discordabit bonum a malo: ex
multa vero conjunctum et concordans erit, et jam non erit merum malum,
habendo tanta communia bona cum Deo. Si vero dicunt, Ingenitum est
in suo; nihil dicunt. Nam ingenitum et ingenitum, aeternum et
aeternum, in quantum ingenita et aeterna sunt, nunquam erunt
contraria. Num enim quia imperator in sua potestate magnus est, et
mediastinus in operatione sua contemptibilis est, ideo mediastinus non
erit homo, quia homo est imperator?
|
|