CAPUT XXXIX.

Sed vos temeritate pleni adhuc irruite in veteres Libros, ut quae nescitis, potius accusare quam discere laboretis. Considerate quae ibi miracula sint. Si miraculis Novi Testamenti delectamini, ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati, et alia multa quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. Si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta sunt illa duo praecepta, quae sublimiter Dominus laudat de diligendo Deo et proximo (Matth. XXII, 37, 39): ibi dimittenda domus, parentes, filii, et caetera propter Dominum (Id. XIX, 29): ibi non reddendum malum pro malo (Rom. XII, 17), ibi orandum pro inimicis (Matth. V, 44), ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda maxilla ad accipiendam alapam (Luc. VI, 27; Matth. V, 39): et quaecumque in Novo Testamento praecepta sunt, non solum ibi mandata, sed etiam a sanctis viris omni vigilantia completa. Numquid et hoc poterit dicere malitia vestra, quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt, falsa esse et apposita, illa vero quae non intelligentes putatis mala, ea tantummodo vera esse? Debetis enim advertere, aliquos similiter impios ita de Novo Testamento facere posse, ut quaecumque ibi sunt quae non intelligentes putaverint mala, ea reprehendant, et dicant ipsa ibi esse sola vera; illa autem omnia quae ibi aperte magnificata sunt, dicant esse falsa, atque ab amatoribus Domini apposita, ne omnia viderentur fugienda: ut et vos et illi tali caecitate percussi, jam judicati et damnati fugiamini. Tandem vigilate, et a blasphemiis conquiescite, atque omnium sanctarum canonicarum Scripturarum, si Christiani esse cogitatis, auctoritatem recipite; et quae non intelligitis, accusare nolite, sed potius eorum intellectum desiderate.