CAPUT XL.

Nam quale est etiam illud, quod resurrectionem carnis negatis? Paulus apostolus clamat, Seminatur in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42-44). Et vos contra reclamatis, carnem hominis non posse resurgere, et eam tenebrarum principem habere auctorem; cum eamdem Apostolus membra Christi et templum Spiritus sancti esse dicat. Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (Id. VI, 15)? Quod non utique secundum infirmitatem praesentis corruptionis, quae de peccati originalis poena descendit, sed secundum adoptionem futurae resurrectionis dicit: sicut alibi ait, Et ipsi in nobis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, resurrectionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Alibi etiam eamdem carnem Ecclesiae comparavit, cum de conjugio loqueretur, dicens: Nemo enim unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29). Quod ergo alio loco dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17); non carnem damnat, ut eam tanquam inimicam existimemus; sed admonet potius, ut subjugemus nobis eam ad bona opera concipienda, et parienda, ut velut conjux spiritui serviat: quod dicit non posse fieri, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim natura carnis, sed poena ejus nobis reluctatur; quia peccato meruimus esse mortales. Nam iterum dicit, Corpus vestrum templum est in vobis Spiritus sancti (I Cor. VI, 19). Et tamen eum ipsa caro propter praesentem infirmitatem fenum appelletur (Isai. XL, 6); creditis Joannem de feno aurum fecisse, et non creditis Deum omnipotentem de corpore animali spirituale corpus facere posse? Nam propter ipsam commutationem carnis, quae futura est, quoniam de ista carne coeleste corpus Deus facturus est, quando erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30), propterea verissime dicit idem apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50).