CAPUT XLI.

Sed non mirum quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente Deo ista fieri putetis: cum etiam dicatis mundum, vel omnia quae facta sunt, non potuisse aliter facere Deum, nisi magna et miserabili necessitate, et nisi esset materia quae illum ad operationem mundi adjuvaret, ut inde posset partem suam liberare. Eligite ergo nunc quid sequi velitis: Deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae, a materia quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adjutus est; an Deum omnipotentem qui nulla necessitate, sed propria voluntate et summa potestate, dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9; Gen. I, 3); qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17).