CAPUT XLII. |
Vos ergo homines, qui ista impietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate dum licet, ne damnationem aeternam ab illo justo judice mereamini. Poeniteat vos peccatorum vestrorum, si cupitis liberari; et nolite audire Manichaeos dicentes, Non peccamus nos, hoc est, animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. Si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? Non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum; cum scriptum sit, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). |