CAPUT XLIII.

Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens tenebrarum, restat ut ab omni peccato pars lucis immunis inveniatur. Omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant: et nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat: et falsa sunt quae Manichaeus dicit, succisivam lucis partem, hoc est, animas peccatrices damnari ad custodiam globi, ut aliqua securitas divinis regnis in periculo constitutis tandem aliquando comparetur. Necesse est ergo ut aut pars lucis peccet, aut pars tenebrarum. Sed si pars lucis peccat, Deus peccat, quod nefas est dicere: si autem pars tenebrarum peccat, ipsa vocatur ad regnum per eum qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores; quia, non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 13). Illa autem divinitas de divinitate, et lux de lumine, tenebrarum generi degenerans in aeternum sociatur.