CAPUT XLIV.

O detestandum mentis errorem talia credentium! Vellem tamen ut attenderetis, et videre velletis, eum quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri ut malus sit. Quoniam si quidquid facit, sic facit ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus nihil peccat: si autem nihil peccat, nihil mali facit: et ideo si nihil mali facit, non est utique malus. Restat itaque ut pars Dei, quae Deus intelligitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum, et omnia illa quae accusanda insanissime putatis, in deum vestrum refundatis. Sed quid veritas clamat? Corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari: animam vero, irrationalem quidem peccare non posse; quia nec praecepta rationis potest accipere, neque ad beatitudinem pervenire, sed in suo gradu servare ordinem naturae quem acceperit: rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere, et recte factis ad aeternam beatitudinem pervenire; si hoc peccando noluerit, juste ad inferiora damnari; quia inter ipsam et Deum non separat nisi voluntas prava.