CAPUT XLV. |
Legite, Manichaei, et omni vigilantia ista discutite, et magis magisque-legite atque discutite; sed animo aequo, non animo inimico. Legite illud attendentes, quia erit vobis in futuro judicio ista Scriptura testis, si agnoscentes vera esse quae dicta sunt, ad sinum matris Ecclesiae catholicae, quae sola veritatem docet, omni cursu non festinaveritis. |