CAPUT XLVI.

Judicate tandem aut eligite, Manichaei, quem sequi vultis, Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum sanctum in Patris et Filii unitate communem, unum Deum omnipotentem, incorruptibilem, inadibilem, incommutabilem, verum, bonum, sanctum, clementem, justum, qui non habet partes, quia unus est; neque ejus particula separari ab eo potest, quia inseparabilis est; neque aliquid ejus immutari potest, quia totus incommutabilis est; neque vel leviter quodlibet ejus substantiae corrumpi potest, quia totus incorruptibilis est: qui voluit, et facta sunt omnia quaecumque sunt, quaecumque vivunt, quaecumque intelligunt; ipse enim summa substantia, summa vita, summa veritas est: qui praecepit, et ordinata sunt omnia suis locis et temporibus bona; qui rationalem creaturam omni caeterae creaturae praeficere dignatus est; qui ei per superbiam a suis legibus voluntate lapsae et visibilia sequenti, misericorditer per suos ministros ac per se ipsum signis quibusdam visibiliter et exemplis et praeceptis demonstratis quibus consurgere valeret, atque ad aeternam vitam renovaretur, loqui dignatus est: quem praedicat catholica fides.