CAPUT XLVII.

An illum Deum qui falso dicitur incorruptus, quia postea invenitur malo necessitatis oppressus; timidum, quia imminente labe ac vastitate compulsus ad bellum est; ignorantiae plenum, si suae parti quid contingere posset, videre non potuit; crudelem, si praevidens miseriam futuram partis suae, et qui cum ea securus posset quiescere, tamen eam misit ad miserabilem pugnam; malum, si cum sibi fieri a mali natura nihil posset, tamen conatus est eam ipse delere; temerarium, qui ausus est congredi cum ea, a qua ejus pars et captiva teneretur, et in sempiternum macularetur; commutabilem, quia jam ex parte mutatus est: corruptibilem, quia jam ex parte meretricantem, ex parte mentientem, ex parte blasphemantem, scelera omnia ex parte facientem, quia his omnibus ex parte commixtus est; lugentera, velo luctuoso tectum; subjacentem daemoniis ut lutum figulo, et usque ad turpem personam necessitate perductum, ut in pueros et virgines transfiguratus daemonum libidinem accenderet, quem praedicat Manichaeus. Aut certe, si potest, neget conscientia vestra, teste vobis vero Deo aeterno, qui omnes judicaturus est, unum istorum vobis ipsis negate.