CAPUT XLVIII.

Si autem vera sunt quae dicimus, tandem respicite, tandem videte, in qua estis morte constituti. Humiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et impie dicere, vos ipsos esse Deum omnipotentem. Hoc enim dicitis, cum animas vestras partes ejus esse asseveratis: non enim Deus in parte major, in parte minor est. Sed potius dicite vobis, Deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: Deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur: Deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur: Deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam pervenire conamur: Deus ipsa aeterna et beata vita est, nos peccatis nostris miseri sumus, et optamus fieri beati: non ergo sumus pars substantiae ejus. Si enim partes ejus estis, et haec tanta patimini, restat ut et ipse jam ex parte haec omnia patiatur, et amplius pati potuerit, quod ejus contingit parti, nisi per vestram miseriam sibi provideret. Videte vos ergo quid estis: si partes ejus, Deus estis; si geniti ab illo estis, similiter Deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? Si autem facti ab illo estis, hoc confitemini, et non jam eritis Manichaei.