|
Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam:
bonam quae fecit mundum, malam de qua factus est mundus. Si autem vos
Deus fecit, non invenit Manichaeus unde vos Deus fecerit. Si enim
de se ipso vos fecit, hoc estis quod ipse. Non ergo debuistis tanta
peccatorum corruptione turpari, sicut jam dictum est. Si autem de
alieno vos fecit, non ad illum pertinetis; quia sic vos fecit quomodo
mundum. Si autem nec de se ipso, nec de alieno vos fecit, sed tantum
omnipotentia sua voluit, et facti estis; hoc dicite Manichaeo, et
renuntiate ejus errori. Sic decet enim Omnipotentem facere quae
voluerit, sicut Catholica dixit, Ipse dixit, et facta sunt; ipse
mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Dicite vobis,
Non sumus partes ejus, sed sumus opera ejus. Dicite vobis, Si
Deus necessitate passus est, et evadere aliter non potuit, nisi
partis suae pateretur detrimentum; quis aliquando poterit de talibus
necessitatibus liberari? Aut quis erit qui protegatur a Deo non
valente se ipsum protegere? Aut quando me de hac necessitate
captivitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non
potuit? Non enim peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa me
misit. Aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse
poterit, qui ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne
pugnaret. Si incorruptibilis est ipse Deus, quid ei factura erat
illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ne nunc ego sic
cruciarer? Aut quae ista injustitia, ut ad globum damner, cum ille
ut modo aliquantulum securus sit, ego haec tanta sustineam? Certe
quoniam et ego sum quod ipse, quoniam pars ejus sum, nullo in regnis
ejus insignibus indigente aut infirmo constituto, vicibus istam
miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam, et regna illa
sine periculo possint esse pacata. Quanquam timendum sit ne ista
natura mali nec in globo ipso inclusa custodiri possit. Si enim
incorrupta regna corrupit, et inviolatam Dei substantiam violavit;
quomodo pars illa lucis, hoc est, animae peccatrices, quae vitiatae
globo custodiendo infiguntur infirmae ac debiles, quomodo non
absorbentur ab ea, ut iterum regna illa divina nullo jam valente
obsistere tota conturbet? Quis enim jam audeat procedere ad bellum,
quando cum illa parte quae processerat tam inique actum est, ut pro
ejus requie sui cives ad sempiternam globi custodiam damnarentur? Aut
si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium
damnatarum animarum perveniat, quid opus eam est contegi divinorum
damnatione membrorum? Si autem potest perrumpere globum, quis ei
resistet saucius, qui integros sauciavit! Absit tam gravis et tam
abominanda blasphemia. Nolite istam iniquitatem ad aures vestras
admittere: nolite tali negotio mortifero vos implicare. Fugite
Manichaeum, et ad veritatis catholicae ubera toto desiderio
convolate.
|
|