|
Cupiditas autem in unoquoque homine est, non naturalis, sed
voluntaria. ideoque dixit, quam quidam appetentes. Quod enim
appetendo habetur, si non appeteretur, non haberetur. Nam et
Dominus ostendens quod in hominis potestate sit, ait: Aut facite
arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et
fructum ejus malum (Matth. XII, 33). In Actibus etiam
conscriptis a Leucio , quos ipsi accipiunt, sic scriptum est:
Etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio visibilium,
ne quidem ex propria natura procedit, sed ex eo homine qui per se ipsum
deterior effectus est per seductionem. Ipse etiam Manichaeus non
potuit nisi fateri animas, etiam quas dicit ad Dei substantiam
pertinere, propria voluntate peccare. Nam sic in secundo Thesauri
libro dixit: Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum
purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum
obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore datam servare plenius
noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Item in
epistola Fundamenti sic dicit de illis animabus, quae mundi amore
errare se a priore lucida sua natura passae sunt, atque inimicae lumini
sancto exstiterunt, aperteque in perniciem sanctorum elementorum se
armarunt, et igneo spiritui obsecutae sunt, infesta etiam persecutione
sua sanctam Ecclesiam atque electos in eadem constitutos coelestium
praeceptorum observatores afflixerunt, a beatitudine et gloria terrae
sanctae arcentur. Et quia a malo se superari passae sunt, in eadem
mali stirpe perseverabunt, pacifica illa terra et regionibus
immortalibus sibimet interdictis. Quod ideo illis eveniet, quia ita
iniquis operibus se obstrinxerunt, ut a vita et libertate sanctae lucis
alienarentur. Non igitur poterunt recipi in regna illa pacifica, sed
configentur in praedicto horribili globo, cui etiam necesse est
custodiam adhiberi. Unde adhaerebunt his rebus animae eaedem quas
dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi
conquirentes. Neque enim futura haec cognoscere studuerunt, atque ab
iisdem, cum tempus dabatur, se segregaverunt.
|
|