|
Rogo vos, ubi audiuntur haec verba, dubitatis adhuc Manichaeum
adactum esse confiteri, esse peccatum propriae voluntatis? Non enim
unum verbum inde dixit, sed tam multa, ut quemvis gravi somno mersum
excitaret. Dixit, negligentia sua: dixit, minime permiserint:
Dixit, parum obtemperaverint: Dixit, servare noluerint. Item
dixit, obsecutae sunt: dixit, se superari passae sunt: dixit, se
obstrinxerunt: dixit, suis meritis id sibi conquirentes: dixit,
Neque enim futura haec cognoscere studuerunt, atque ab iisdem, cum
tempus dabatur, se segregaverunt: et vos dubitatis dicere propria
voluntate peccari?
|
|