|
Iterum ipse dicit in eadem epistola, Lucis autem succisivam partem,
hoc est, animas peccatrices: et vos non dicitis peccare nisi gentem
tenebrarum? Sed quid de isto loquar, qui quamvis erraret, tamen
evidentissima veritate hoc coactus est dicere; cum ipsum Dominum
nostrum Jesum Christum nolitis intelligere dicentem, ignem
praeparatum esse peccatoribus, diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 41), quos omnes voluit intelligi peccatores? Non enim
injustitia est apud Deum, ut damnet eos qui omnino nihil peccaverunt.
|
|