CAPUT VIII.

Peccare enim quid aliud est, nisi in veritatis praeceptis vel in ipsa non stare veritate? Quod si non voluntate faciunt peccatores, injuste judicantur. Pertinere autem et angelos ad judicium, Apostolus ostendit dicens: Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Non autem pertinerent ad judicium quo judicantur, si non pertinerent ad peccatum quo rei fiunt, nec possent merito judicari. Non enim homines justi de justis angelis judicaturi sunt, quibus similes erunt, sed utique de peccatoribus. Malefacti sui ergo per cupiditatem quisque auctor est.