S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE FIDE ET OPERIBUS LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM DE FIDE ET OPERIBUS.

Ad initium anni 413 referendus est iste liber. In eo enim Augustinus librum de Spiritu et Littera, qui sub anni 412 finem prodiit, a se paulo ante scriptum commemorat capite 14: Modo, ait, de hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur, de Littera et Spiritu. Propterea in Retract. 2 recensito eodem libro de Spiritu et Littera, mox in eum qui de Fide et Operibus est, retractationem subjecit in haec verba: Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus . . . . scripta nonnulla: ea nimirum quae refellenda hic suscepit.

Scripta vero illa eruditus Garnerius in append. ad 1 part. Oper. M. Mercatoris, pag. 117, censet non alia fuisse, quam quae Hieronymus sive in Isaiam edidit, sive in Epistolas Pauli; et sumptas ab Hieronymo arbitratur quaestiones illas tres, quas hic Augustinus, tacito nomine, prae reverentia, inquit, tanti viri, tractat et refellit. Opinionem hanc nos confirmare non audemus. Nam quod spectat quaestionem primam, quae est de omnibus citra discrimen admittendis ad Baptismum, ita ut adulteri nec ipsi repellantur noti ac pertinaces, qui vitam mutare nolunt, nihil in Hieronymo consentaneum huic errori deteximus. Ad secundam vero quaestionem, qua perversum ac praeposterum dicebatur, prius morum Christianorum doctrinam tradere, ac deinde baptizare; id posset facile pertrahi quod Hieronymus in Matth. cap. 28 scripsit: Ordo praecipuus jussit Apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei intingerent sacramento, et post fidem ac Baptisma, quae essent observanda praeciperent. Quanquam forte pius interpres minime curabat ne Baptismo praemitteretur, sed tantum ne omnino praetermitteretur morum doctrina, tradenda certe vel post Baptismum, et baptizatis observanda. Pro tertia demum quaestione, quae fuit de baptizatis, etiamsi mores quantumlibet improbos emendare noluerint, per fidem salvandis, profertur illud ex ejus dialogo 1 adversus Pelag.: Si Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam; quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos, si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas? Et ex Commentariis in Isai. ult., Sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1), credimus aeterna tormenta; sic peccatorum atque impiorum, et tamen christianorum, quorum opera in igne probanda atque purganda sunt, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sententiam judicis. Haec tamen theologi alii, et similia si qua sunt loca, eo pacto explicant, ut ab illo errore, qui graviter itidem in Enchiridio, iibroque de Civitate Dei 21 confutatur, defendant Hieronymum. Cui nec nos putamus tribuenda omnia argumenta quae in praesenti opere diluuntur, et quidem praetermissis ab Augustino iis Scripturae testimoniis, quibus Hieronymus in Isaiam observat uti eos qui volunt peccatorum aliquando finiri supplicia.

Libri de Fide et Operibus meminit Augustinus in Enchiridio, cap. 67; in libro de octo Quaestionibus Dulcitii, quaest. 1, n. 2; et in epistola 205, ad Consentium, n. 18.