|
12. A Petro non sola fides, sed et poenitentia baptizandis
praedicata. Poenitentia indicta, non solius infidelitatis, sed vitae
veteris mutandae in novam. Sed in Actibus Apostolorum Petrus,
inquiunt, sic allocutus est illos qui verbo audito baptizati sunt uno
die tria millia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent,
praedicaret. Qui cum dixissent, Quid faciemus? respondit eis,
Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine
Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum
Spiritus sancti. Cur ergo non advertunt quod dictum est, Agite
poenitentiam? Ibi est enim vitae veteris exspoliatio, ut nova
induantur qui baptizantur. Cui autem fructuosa est poenitentia, quae
agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseveret aliisque
sceleribus, quibus dilectio mundi hujus involvitur?
13. Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non
crediderunt, eos voluit agere poenitentiam. Mira praesumptio (nolo
quidquam gravius dicere), quando eo audito quod dictum est, Agite
poenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum vita mutanda ex
vetere in novam doctrina evangelica traderetur, ubi utique et illud est
quod in ea sententia ponit Apostolus, Qui furabatur, jam non furetur
(Ephes. IV, 28); et caetera, quibus exsequitur quid sit
deponere veterem hominem et induere novum. In his autem ipsis verbis
Petri habent unde admoneri potuissent, si diligenter attendere
voluissent. Cum enim dixisset, Agite poenitentiam, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem
peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Nobis enim haec est
promissio et filiis nostris, et omnibus qui sunt longe quoscumque
advocaverit Dominus Deus noster; continuo subjecit qui librum
scripsit, atque ait: Et caeteris verbis pluribus testificabatur,
dicens, Eripite vos a saeculo hoc pravo. At illi avidissime
capientes exceperunt verba, et crediderunt, et baptizati sunt; et
adjectae sunt illa die tria millia animae (Act. II, 38-41).
Quis hic non intelligat, caeteris pluribus verbis, quae a scriptore
propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab
hoc saeculo pravo; quandoquidem ipsa sententia breviter indita est,
cui persuadendae verbis pluribus Petrus instabat. Ipsa quippe summa
posita est, cum dictum est, Eripite vos a saeculo hoc pravo. Verbis
autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. In his verbis
erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt hujus saeculi
dilectores, et commendatio vitae bonae, quam teneant atque sectentur
qui se ab hoc pravo saeculo eripiunt. Jam itaque, si placet,
affirmare conentur, eum se eripere ab hoc saeculo pravo, qui
tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus voluerit
perseveret usque ad professionem adulterii. Quod si dicere nefas est,
audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam
quemadmodum se ab hoc pravo saeculo eripiant. Ibi enim necesse est ut
audiant quemadmodum credentes vivere debeant.
|
|