|
14. Spadonis post fidei professionem statim baptizati exemplo male
uti adversarios. Spado, inquiunt, ille quem Philippus baptizavit,
nihil plus dixit, quam, Credo Filium Dei esse Jesum Christum; et
in hac professione continuo baptizatus est. Num ergo placet ut hoc
solum homines respondeant, et continuo baptizentur? nihil de Spiritu
sancto, nihil de sancta Ecclesia, nihil de remissione peccatorum,
nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso Domino Jesu
Christo nihil nisi quia Filius Dei est, non de incarnatione ejus ex
virgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii
diei resurrectione, de ascensione ac Sede ad dexteram Patris aliquid
dicendum est catechizanti, ac profitendum credenti? Si enim Spado
cum respondisset, Credo Filium Dei esse Jesum Christum, hoc ei
sufficere visum est, ut continuo baptizatus abscederet; cur non id
sequimur? cur non imitamur, atque auferimus caetera quae necesse
habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere
interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae
mandare non vacavit ? Si autem Scriptura tacuit, atque intelligenda
dimisit caetera, quae cum illo Spadone baptizando Philippus egit,
atque in eo quod ait, Baptizavit eum Philippus (Act. VIII,
35-38), intelligi voluit impleta omnia, quae licet taceantur in
Scripturis gratia brevitatis, tamen serie traditionis scimus
implenda; pari modo etiam in eo quod scriptum est evangelizasse
Philippum Spadoni Dominum Jesum, nullo modo dubitandum est et illa
in catechismo dicta esse, quae ad vitam moresque pertinent ejus qui
credit in Dominum Jesum. Hoc est enim evangelizare Christum, non
tantum dicere quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae observanda
ei qui accedit ad compagem corporis Christi: imo vero cuncta dicere
quae sunt credenda de Christo, non solum cujus sit filius, unde
secundum divinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et
quare, quae sit virtus resurrectionis ejus, quod donum Spiritus
promiserit dederitque fidelibus; sed etiam qualia membra, quibus sit
caput, quaerat, instituat, diligat, liberet, atque ad aeternam
vitam honoremque perducat. Haec cum dicuntur, aliquando brevius atque
constrictius, aliquando latius et uberius, Christus evangelizatur;
et tamen non solum quod ad fidem, verum etiam quod ad mores fidelium
pertinet, non praetermittitur.
|
|