|
15. Locus Pauli se nihil scire praeter Christum Jesum
profitentis. Praecepta duo de dilectione Dei et proximi male
referri, alterum ad baptizandos, alterum ad baptizatos. Hoc
intelligi potest etiam in eo quod commemorant dixisse apostolum
Paulum, Nihil me duxi scire in vobis, nisi Christum Jesum, et
hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Quod illi putant ita dictum,
tanquam nihil aliud eis insinuatum esset; ut primitus crederent, ac
deinde baptizati quidquid ad vitam moresque pertinet discerent. Hoc
inquiunt, Apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit quod et si
multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia
eos in Christo Jesu per Evangelium ipse genuisset (Id. IV,
15). Si ergo ille qui per Evangelium genuit, quamvis gratias agat
quod neminem ipsorum baptizaverit nisi Crispum et Gaium, et
Stephanae domum (Id. I, 14, 16), nihil eos amplius docuit
quam Christum crucifixum; quid si dicat aliquis, nec resurrexisse
Christum eos audisse, quando per Evangelium geniti sunt? Unde est
igitur quod eis dicit, Tradidi enim vobis in primis, quia Christus
mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia
resurrexit tertia die secundum Scripturas (Id. XV, 3, 4), si
nihil nisi crucifixum docuerat? Si autem non ita intelligunt, sed hoc
quoque ad Christum crucifixum pertinere contendunt ; sciant in
Christo crucifixo multa homines discere, et maxime quod vetus homo
noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, et ultra non
serviamus peccato (Rom. VI, 6): unde etiam de se ipso dicit,
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat.
VI, 14). Proinde attendant, et videant quemadmodum doceatur
atque discatur Christus crucifixus, et ad ejus crucem noverint
pertinere quod etiam nos in ejus corpore crucifigimur mundo; ubi
intelligitur omnis coercitio malarum concupiscentiarum: ac per hoc
fieri non potest ut eis qui cruce Christi formantur , professa
adulteria permittantur. Nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius
crucis, hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur
peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne, et vos
eadem cogitatione armamini; quia qui mortuus est carne, desiit
peccare, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Domini Dei
reliquum in carne vivat (I Petr. IV, 1, 2); et caetera,
quibus consequenter ostendit, eum pertinere ad Christum crucifixum,
hoc est, per carnem passum, qui in ejus corpore crucifixis carnalibus
desideriis bene vivit per Evangelium.
16. Quid, quod etiam duo illa praecepta, in quibus Dominus ait
totam Legem Prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari
arbitrantur? et sic ea commemorant, ut quoniam primum praeceptum
dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota mente tua; secundum autem simile huic; Diliges
proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40);
primum credant pertinere ad baptizandos , ubi dilectio Dei
praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi videntur esse mores
conversationis humanae: sic obliti quod scriptum est, Si fratrem tuum
quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris
(I Joan. IV, 20)? et illud aliud in eadem Epistola
Joannis, Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo
(Id. II, 15). Quo autem pertinent omnia flagitia morum
malorum, nisi ad mundi hujus dilectionem? Ac per hoc illud primum
praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis
moribus observari nullo pacto potest. Nolo pluribus immorari: nam
diligenter considerata ista duo praecepta, ita ex alterutro connexa
reperiuntur, ut nec dilectio Dei possit esse in homine, si non
diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit Deum. Sed ad
rem quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.
|
|