CAPUT XI.

17. Objectio, quod Israelitae prius mare transierint et post legem acceperint. At enim populus Israel primum per mare Rubrum ductus est, quo significatur Baptismus; et postea legem accepit, ubi disceret quemadmodum viveret. Cur ergo baptizandis vel Symbolum tradimus, reddendumque reposcimus? Nihil enim tale factum est erga illos quos per mare Rubrum Deus ab Aegyptiis liberavit. Si autem recte intelligunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ovis postibus illito, et de azymis sinceritatis et veritatis (Exod. XII-XIV); cur non etiam illud consequenter intelligunt, ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? Ad hoc enim pertinet quod a Petro dictum est, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi: tanquam diceret, Recedite ab Aegypto, et per mare Rubrum transite. Unde et in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi poenitentia a mortuis operibus. Sic enim dicit: Ideo remittentes initia Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et judicii aeterni (Hebr. VI, 1, 2). Haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque Scriptura testatur. Quid est autem a mortuis operibus poenitentia, nisi ab his quae oportet mortificari, ut vivamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid jam inter opera mortua nominandum est? Sic autem non sufficit professio recessionis a talibus, nisi etiam lavacro regenerationis cuncta praeterita, quae velut persequuntur, peccata deleantur, sicut non suffecit Israelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo ejusdem maris fluctibus interiret, qui Dei populo transituro liberandoque patuerunt. Qui ergo profitetur ab adulterio nolle se mutare, quomodo per mare Rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? Deinde non attendunt in ea lege, quae post transitum maris Rubri illi populo data est, primum esse praeceptum, Non erunt tibi alii dii praeter me. Non facies tibi idola, neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua et sub terra; non adorabis ea, neque servies eis (Exod. XX, 4, 5); et caetera ad hoc praeceptum pertinentia. Affirment itaque isti, si volunt, contra ipsam suam assertionem, etiam de unius Dei cultu cavendaque idololatria, non adhuc baptizandis, sed jam baptizatis esse praedicandum: et non jam dicant, eis qui Baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in Deum est intimandam, et post ejus Sacramenti perceptionem de moribus vitae tanquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. Utrumque enim lex continet, quam post mare Rubrum tanquam post Baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cavenda idololatria plebs doceretur, et posteaquam transierunt, audirent honorandum patrem et matrem, non moechandum, non occidendum, et caetera bonae atque innocentis conversationis humanae.