CAPUT XII.

18. Incommodum grave in adversa sententia. Si ergo ita quisque veniat ad sancti lavacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum, nisi forte postea quando placuerit, Baptismum tamen jam jamque deposcat, templumque Dei vivi se fieri flagitet, non solum cultor idolorum, verum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseverans; quaero ab istis utrum eum faciendum vel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt. Neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. Reddant itaque rationem secundum testimonia Scripturarum, quae sic intelligenda putant, quo modo huic audeant contradicere, nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: Didici et veneror Christum crucifixum, credo Filium Dei esse Christum Jesum; non me ultra differas, nihil amplius jam requiras. Quos per Evangelium generabat Apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum volebat; post vocem Spadonis, qua se credere Jesum Christum Filium Dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit: quid me ab idolorum cultu prohibes, nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? Illud a pueritia didici, consuetudine ibi gravissima premor: faciam cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc vitam finiam, ne Deus exigat animam meam de manibus tuis. Quid huic respondendum existimant? An placet ut admittatur? Absit: nullo modo crediderim in tantum eos progredi. Quid ergo respondebunt haec dicenti, et addenti quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante Baptismum, sicut nihil inde ante mare Rubrum populus ille primus audivit, quoniam lex hoc habet, quam ex Aegypto jam liberatus accepit. Profecto dicturi sunt homini: Templum Dei futurus es, cum Baptismum acceperis; dicit autem Apostolus, Quae compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Quare ergo non vident similiter esse dicendum: Membrum Christi futurus es, cum acceperis Baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? Quia et hoc Apostolus dicit: qui et alio loco, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, et caetera quae illic enumerat, regnum Dei possidebunt. Cur ergo ad Baptismum idolis servientes non admittimus, et fornicatores admittendos putamus, cum et his et caeteris malis dicat, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi et in spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 15, 9, 10, 11)? Quid igitur causae est ut cum potestas pateat utrumque prohibendi, venientem ad Baptismum permittam fornicarium permanere, et non permittam idolis servientem; cum et illis et illis dici audiam, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis? Sed eo moventur isti, quia putant esse in tuto salutem eorum, quamvis per ignem, qui in Christum crediderint, Sacramentumque ejus acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita negligentes sint, ut nequiter vivant. Unde mox videbo, si Deus juverit, quid secundum Scripturas sentiendum sit.