CAPUT XIII.

19. Baptizandis praecepta morum a Joanne tradita. Ad consequendam vitam aeternam praecepta servari jussit Christus. Nunc in hac quaestione adhuc versor, in qua eis videtur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam vitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. Quod si ita esset, praeter tam multa quae diximus, non Joannes Baptista venientibus ad baptismum suum diceret, Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Matth. III, 7, 8); et caetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. Unde et militibus dicentibus, Quid faciemus? non dixit, Interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis; sed ante dixit, ante praemonuit, ut venturo Domino in cor eorum tanquam praecursor mundaret viam: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Similiter publicanis quaerentibus quid facere deberent, Nihil amplius inquit, exigatis praeter quam constitutum est vobis (Luc. III, 12-14). His breviter commemoratis, Evangelista (non enim totos catechismos inserere debuit) satis significavit pertinere ad eum a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. Quod si respondissent Joanni, Prorsus non faciemus fructus dignos poenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret; nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat quemadmodum vitam bonam agere debeat.

20. Quid ipse Dominus, ut alia omittam, cum ab eo dives ille quaereret quid boni faceret ut vitam aeternam consequeretur; recolant quid responderit: Si vis venire, inquit, ad vitam, serva mandata. At ille, Quae? Tunc Dominus commemoravit praecepta Legis, Non occides, Non maechaberis, et caetera. Ubi cum ille respondisset haec se fecisse a juventute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut venditis suis omnibus et in pauperum eleemosynas erogatis haberet thesaurum in coelo, et eumdem Dominum sequeretur (Matth. XIX, 17-21). Videant igitur non ei dictum esse ut crederet et baptizaretur, quo solo adjutorio putant isti venire hominem ad vitam; sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri observarique non possunt. Nec tamen quia hic de insinuanda fide Dominus videtur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus, morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad vitam pervenire cupientibus. Utraque enim mutuo connexa sunt, sicut ante dixi; quia neque dilectio Dei potest esse in homine qui non diligit proximum, nec dilectio proximi in eo qui non diligit Deum. Ideo aliquando alterum sine altero, sive illud, sive illud, pro plena doctrina invenitur Scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intelligatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit Deo, debet facere quod praecepit Deus; et qui propterea facit quia praecepit Deus, necesse est ut credat Deo.