|
21. De tertia quaestione: quod fides ad salutem non sufficit sine
operibus. Quamobrem jam illud videamus, quod excutiendum est a
cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si id
eam obtinendam sufficere fidem putaverint, bene autem vivere et bonis
operibus viam Dei tenere neglexerint. Nam etiam temporibus
Apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli
Pauli, hoc eum quidam arbitrati sunt dicere, Faciamus mala, ut
veniant fona (Rom. III, 8); quia dixerat, Lex subintravit,
ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit
gratia (Rom. V, 20). Quod ideo verum est, quia legem
accipientes homines qui de suis viribus superbissime praesumebant, nec
divinum adjutorium vincendarum malarum concupiscentiarum recta fide
impetrantes, pluribus gravioribusque delictis etiam lege praevaricata
onerati sunt: ac sic magno reatu compellente confugerunt ad fidem, qua
misericordiam indulgentiae mererentur, et auxilium a Domino qui fecit
coelum et terram (Psal. CXX, 2); ut diffusa per Spiritum
sanctum charitate in cordibus suis (Rom. V, 5), cum dilectione
agerent quae contra saeculi hujus concupiscentias juberentur, secundum
id quod praedictum fuerat in Psalmo: Multiplicatae sunt infirmitates
eorum; postea acceleraverunt (Psal. XV, 4). Cum ergo dicit
Apostolus arbitrari se justificari hominem per fidem sine operibus
legis (Rom. IV); non hoc agit, ut percepta ac professa fide
opera justitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse
justificari, etiamsi legis opera non praecesserint. Sequuntur enim
justificatum, non praecedunt justificandum. Unde in praesenti opere
non opus est latius disputare; praesertim quia modo de hac quaestione
prolixum librum edidi, qui inscribitur, de Littera et Spiritu.
Quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae
Epistolae, Petri, Joannis, Jacobi, Judae, contra eam maxime
dirigunt intentionem, ut vehementer astruant fidem sine operibus non
prodesse: sicut etiam ipse Paulus, non qualemlibet fidem, qua in
Deum creditur, sed eam salubrem planeque evangelicam definivit, cujus
opera ex dilectione procedunt: Et fides, inquit, quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6). Unde illam fidem quae
sufficere ad salutem quibusdam videtur, ita nihil prodesse asseverat,
ut dicat: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1).
Ubi autem fidelis charitas operatur , sine dubio bene vivitur.
Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10).
22. Unde evidenter in secunda Epistola sua Petrus, cum ad vitae
et morum sanctitatem hortaretur, mundumque istum transiturum
praenuntiaret, coelos vero novos et terram novam exspectari, quae
justis inhabitanda traderetur, ut ex hoc attenderent qualiter eos
oporteret vivere, ut habitatione illa digni fierent; sciens de
apostoli Pauli quibusdam subobscuris sententiis nonnullos iniquos
accepisse occasionem, ut tanquam securi de salute quae in fide est,
bene vivere non curarent, commemoravit quaedam ad intelligendum
difficilia esse in Epistolis ejus, quae homines perverterent, sicut
et alias Scripturas, ad proprium suum interitum: cum tamen et ille
apostolus de salute aeterna, quae nisi bene viventibus non daretur,
eadem sentiret, quae caeteri apostoli. Sic itaque Petrus: His
ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet vos esse in sanctis
conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes ad
praesentiam diei Domini, per quam coeli ardentes solventur, et
elementa ardore ignis decoquentur? novos vero coelos et terram novam
secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia inhabitat.
Quapropter, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et
immaculati apud eum reperiri in pace, et Domini nostri patientiam
salutem existimate. Sicut et dilectissimus frater noster Paulus
secundum eam, quae data est illi, sapientiam scripsit vobis, ut et in
omnibus Epistolis, loquens in eis de his: in quibus sunt difficilia
quaedam intellectu, quae indocti et instabiles pervertunt, sicut et
caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum. Vos igitur,
amantissimi, praescientes, cavete ne infaustorum errore seducti
decidatis a corroboratione vestra: crescite vero in gratia et
intellectu Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria,
et nunc et in diem aeternitatis (II Petr. III, 11-18).
23. Jacobus autem tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem
sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet,
dicens: Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones
credunt, et contremiscunt. Quid brevius, verius, vehementius dici
potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum
Christum Filium Dei confiterentur, et ab illo corriperentur
(Marc. I, 24, 25), quod in Petri confessione laudatum est
(Matth. XVI, 16, 17)? Quid proderit, ait Jacobus,
fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat?
Numquid poterit fides salvare eum? Dicit etiam, Quia fides sine
operibus mortua est (Jacobi II, 19, 14, 20). Quousque
ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur?
|
|