CAPUT XV.

24. Locus Apostoli difficilis, male intellectus. Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem. Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11-15). Quod quidam ita intelligendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti.

25. Hoc si ita est, fatemur istos laudabili charitate conari ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulterae, contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omni modo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam in aeternum perire? Sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Falsum erit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur, Et haec quidam fuistis , sed abluti estis (I Cor. VI, 11); quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen Baptisma salvos facit propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit, Si vis venire ad vitam, serva mandata, et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent (Matth. XIX, 17-19); si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortuaest. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos, Domine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curaverant, tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in seipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Neque illud dici hic poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam : per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem; ut videlicet ipse ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tanquam Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens, Sic ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 32, 33, 41-46). Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam ituros Veritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit.

26. Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis ejus quaedam difficilia intellectu, quae non debent homines pervertere ad proprium suum interitum, ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes, nec emendando aut poenitendo mutatos.