CAPUT XVII.

31. Argumentum frustra ductum ex parabolis zizaniorum et adductorum ad convivium pro obstinatis in peccato admittendis ad Baptismum Similitudo servi nolentis erogare talentum ad eamdem rem inutilis. Quae cum ita sint, quando tales ad Baptismum non admittimus, non ante tempus zizania evellere conamur, sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare: nec ad Christum volentes venire prohibemus, sed eos ad Christum venire nolle, ipsa sua professione convincimus: nec vetamus Christo credere, sed demonstramus eos nolle Christo credere, qui vel adulterium dicunt non esse quod ille adulterium dicit esse, vel credunt adulteros ejus membra posse esse, quos per Apostolum dicit regnum Dei non possidere, et sanae doctrinae adversari, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei. Unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad convivium nuptiarum venerunt; sed inter eos qui venire noluerunt. Cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere, et sancto adversari Evangelio, non venientes repelluntur, sed venire contemnunt. Qui autem saeculo saltem verbis, etiamsi non factis, renuntiant, veniunt quidem, et inter triticum seminantur, et in aream congeruntur, et ovibus aggregantur, et retia subeunt, et convivantibus admiscentur; sed intus sive lateant, sive pareant, tunc erit ratio tolerandi si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. Absit autem ut sic intelligamus quod scriptum est, ad convivium nuptiarum adductos, quos invenerunt bonos et malos (Matth. XXII, 2-10), ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseveraturos professi sunt. Alioquin ipsi servi patris familias zizania seminaverunt, falsumque erit illud. Inimicus autem qui ea seminavit, diabolus est (Id. XIII, 39). Sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt servi bonos et malos, sive qui laterent, sive qui jam adducti, et intromissi apparerent; sive bonos et malos dictum est secundum quamdam humanam conversationem, in qua etiam ii qui nondum crediderunt, vel laudari vel vituperari solent. Unde est etiam et illud quod Dominus monet discipulos, quos ad Evangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque venerint civitatem, quaerant quis illic dignus sit, ut apud eum habitent, donec inde proficiscantur (Id. X, 11). Profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione suorum civium bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? Ex hoc utroque genere veniunt ad Christi fidem, et sic adducuntur boni et mali: quia et illi mali a mortuis operibus poenitentiam non recusant. Si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt.

32. Erit ergo et servus ille securus, nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare; quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. Propter illos enim haec similitudo proposita est. (Id. XXV, 14-30), qui nolunt suscipere in Ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis; qui audiunt et non faciunt, id est, accipiunt et non reddunt. Cum vero dispensator fidelis et diligens, in erogando paratissimus, et lucrorum dominicorum avidissimus, dicit adultero, Noli esse adulter, si vis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si vis baptizari; noli esse membrum meretricis, si vis fieri membrum Christi: ille autem respondet, Non obedio, non facio: ipse non vult veram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam vult thesauris dominicis importare. Si autem se facturum profiteretur, nec faceret, nec postea quolibet modo corrigi posset; inveniretur quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, qui sibi utilis esse non posset: ut si intra retia Domini bona piscis malus esset, non tamen pisces Domini sui malis retibus irretiret; hoc est, ut si haberet in Ecclesia vitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. Cum enim tales facta sua talia defendunt, vel in eis se perseveraturos apertissime profitentes admittuntur ad Baptismum; nihil videtur aliud praedicari , nisi fornicatores et adulteros etiam usque in vitae hujus finem in ea nequitia permanentes, regnum Dei possessuros, et merito fidei, quae sine operibus mortua est, ad vitam aeternam salutemque venturos. Haec sunt mala retia, quae cavere debent praecipue piscatores: si tamen illa evangelica similitudine piscatores episcopi, vel inferioris ordinis Ecclesiarum praepositi intelligendi sunt; quia dictum est, Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Retibus enim bonis capi possunt pisces et boni et mali; retibus autem malis capi non possunt pisces boni. Quoniam in doctrina bona et bonus potest esse qui audit et facit, et malus qui audit et non facit: in doctrina vero mala, et qui eam veram putat, quamvis ei non obtemperet, malus est; et qui obtemperat, pejor est.