|
33. Prohiberi pertinaces malos a Baptismo non novum. Illud sane
mirabile est, quod fratres qui aliter sapiunt, cum debeant ab ista vel
nova vel vetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper
dicunt novam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis
se perseveraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad
Baptismum: quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et
histriones, et quilibet alii publicae turpitudinis professores, nisi
solutis aut disruptis talibus vinculis, ad christiana sacramenta non
permittuntur accedere; qui utique secundum istorum sententiam omnes
admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta Ecclesia
retineret, ex illa scilicet liquidissima veritate venientem, qua
certum habet, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt
(Galat. V, 19-21, et I Cor. VI, 9, 10). Et nisi
egerint ab his mortuis operibus poenitentiam, accedere ad Baptismum
non sinuntur: si autem subrepserint, nisi vel postea mutati egerint ,
salvi esse non possunt. Sed ebriosi, avari, maledici, et si qua
alia vitia damnabilia apertis factis convinci redarguique non possunt;
praeceptis tamen et catechismis validissime flagellantur, atque omnes
tales mutata in melius voluntate ad Baptismum videntur accedere. Sed
si forte adulteros, quos non lex humana, sed divina condemnat, id
est, qui alienas uxores tanquam suas habent, vel feminas quae alienos
maritos, alicubi negligentius admitti solere adverterunt; ex illis
rectis debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non
admittantur; non ex his pravis illa recta depravare, ut neque de morum
correctione catechizandos esse censeant Competentes; et consequenter
omnes etiam illarum publicarum turpitudinum et scelerum professores,
hoc est, meretrices, lenones, gladiatores, ac si quid hujusmodi
est, etiam in illis malis permanentes, admitti oportere arbitrentur.
Omnia quippe illa quae Apostolus enumerat, concludens, quoniam qui
talia agunt, regnum Dei non possidebunt; qui vehementius agunt,
manifestata sibi congruenter increpant , et resistentes atque in eis se
permansuros profitentes ad accipiendum Baptismum non admittunt.
|
|