CAPUT XIX.

34. Tria flagitia etiam benigniorum hominum consensu mortifera et excommunicatione punienda. Unde factum ut de adulterinis conjugiis non ageretur in catechismis. Matrimonium cum infidelibus. Qui autem opinantur caetera eleemosynis facile compensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec poenitentia humiliore sanentur, impudicitiam, idololatriam, homicidium. Neque nunc opus est quaerere qualis sit eorum ista sententia, et utrum corrigenda, an approbanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absolvendae minime necessaria est. Sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad Baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium: si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est .

35. Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non videntur hoc malum, ut alienas uxores ducerent viri, aut alienis viris feminae nuberent; inde fortasse apud quasdam Ecclesias negligentia ista subrepsit, ut in catechismis Competentium nec quaererentur nec percuterentur haec vitia; atque inde factum est, ut inciperent et defendi: quae tamen in baptizatis rara sunt adhuc, si ea nos negligendo non densa faciamus. Talem quippe in quibusdam negligentiam, in aliis imperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter Dominus somni nomine significasse intelligitur, ubi ait: Cum autem dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania (Matth. XIII, 25). Hinc autem existimandum est non ea primum apparuisse in moribus quamvis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem Dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione Ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat: cum etiam illud non taceat, et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, nihil aliud esse asserens, quam prostituere Gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus jam non putantur esse peccata; quoniam revera in Novo Testamento nihil inde praeceptum est, et ideo aut licere creditum est, aut velut dubium derelictum. Sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit, an vivi fratris uxorem : et ideo non ita claret, quid Joannes ei non licere dicebat (Matth. XIV, 3, 4). De concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur, merito dubitatur utrum ad percipiendum Baptismum non debeat admitti. Quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit, et aliam duxerit, non videtur aequandus eis qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt: et in ipsis divinis sententiis ita obscurum est utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur si alteram duxerit, ut, quantum existimo, venialiter ibi quisque fallatur. Quamobrem quae manifesta sunt impudicitiae crimina, omni modo a Baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione voluntatis et poenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est ne fiant tales conjunctiones. Quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? Si autem factae fuerint, nescio utrum ii qui fecerint, similiter ad Baptismum non debere videantur admitti.