|
36. Ordo curationis erga baptizandos tenendus. Quantum attinet
igitur ad doctrinam salubrem veritatis, ne cuiquam mortifero peccato
perniciosissima securitas detur, vel etiam pestilentiosissima tribuatur
auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in Deum
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, eo ritu quo Symbolum
traditur; et a mortuis operibus agant poenitentiam, omniumque se
omnino praeteritorum remissionem in Baptismo accepturos esse non
dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat; ut sit
facti remissio, non permissio faciendi. Tunc vere dici potest, etiam
spiritualiter, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V,
14): quod Dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam
sciebat ei quem salvum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis
accidisse languorem. Hi autem ei homini qui et baptizandus adulter
ingreditur, et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici
existiment, Ecce sanus factus es. Quis enim gravis et exitiabilis
morbus erit, si adulterium sanitas erit?
|
|