|
37. Apostolorum factum non iis favere qui volunt adulteros admitti
ad Baptismum. Perperam dici Judaeos propter solam infidelitatem
deletos. Regnum coelorum vim pati non dictum de fide sine charitate.
Sed in tribus millibus, inquiunt, quos uno die Apostoli
baptizarunt, et in tot millibus credentium, in quibus Apostolus ab
Jerusalem usque in Illyricum Evangelium replevit (Rom. XV,
19), erant utique aliqui alienis uxoribus copulati, vel feminae
alienis maritis: in quibus regulam Apostoli constituere debuerunt,
quae deinceps in Ecclesiis servaretur, utrum non admitterentur ad
Baptismum, nisi illa adulteria correxissent. Quasi non similiter
adversus eos dici possit quod non inveniunt aliquem commemoratum, qui
cum talis esset, admissus est. Aut vero possint singulorum hominum
crimina, quod infinitum erat, commemorari; cum generalis illa regula
satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus verbis testificans
baptizandis ait, Eripite vos ab hoc saeculo pravo (Act. II,
40, 41). Quis enim dubitet ad hujus saeculi pravitatem adulteria
pertinere, et illos qui elegerint in eadem iniquitate persistere?
Similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad
Baptismum, nisi ab illa turpitudine liberatas, nulla admittit
Ecclesia, potuisse inveniri in tot millibus tunc credentium per tot
gentes, et de his suscipiendis vel prohibendis constituere Apostolos
exempla debuisse. Verumtamen de quibusdam minoribus possumus
conjectare majora. Si enim ad baptismum Joannis venientes publicani
prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat
constitutum (Luc. III, 13); miror si venientibus ad baptismum
Christi posset permitti adulterium.
38. Commemoraverunt etiam Israelitas multa mala et gravia
perpetrasse, et effudisse multum sanguinem prophetarum, nec tamen ex
his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in
Christum credere noluerunt: non intuentes quia peccatum eorum non hoc
solum fuit, quia in Christum non crediderunt, verum etiam quia
Christum occiderunt; quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis,
alterum ad crimen crudelitatis. Illud ergo est contra fidem rectam,
istud contra bonam vitam. Utroque autem vitio caret qui fidem Christi
habet, non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus invenitur
(Jacobi II, 20, 19); sed fidem gratiae, quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6).
39. Haec est fides de qua dicitur; Regnum coelorum intra vos est
(Luc. XVII, 21). Hoc enim diripiunt qui vim faciunt
credendo, impetrantes Spiritum charitatis, ubi est plenitudo legis
(Rom. XIII, 10), sine qua lex in littera reos faciebat etiam
praevaricationis. Non itaque putandum est ideo dictum, Regnum
coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth.
XI, 12); quia etiam mali tantummodo credendo et pessime vivendo
perveniunt in regnum coelorum: sed quia reatus ille praevaricationis,
quem sola lex, id est, littera sine spiritu jubendo faciebat,
credendo solvitur, et violentia fidei Spiritus sanctus impetratur;
per quem diffusa charitate in cordibus nostris (Rom. V, 5), lex
non timore poenae, sed justitiae amore completur.
|
|