CAPUT XXII.

40. Cognitio Dei quaenam vera et ad vitam aeternam conducens. Indulgentia non obstinatis, sed a peccato recedentibus speranda. Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet Deum cognovisse, si eum fide mortua, hoc est, sine bonis operibus confiteatur, more daemonum; et ideo se jam non dubitet ad vitam aeternam esse venturam, quia Dominus dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Venire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est, In hoc cognoscimus eum, si mandata ejus servemus. Qui dicit, Quia cognovi eum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in hoc veritas non est (I Joan. II, 3, 4). Et ne quisquam existimet mandata ejus ad solam fidem pertinere: quanquam dicere hoc nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent , In illis duobus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40): licet recte dici possit ad solam fidem pertinere Dei mandata, si non mortua, sed viva illa intelligatur fides, quae per dilectionem operatur; tamen postea Joannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: Hoc est mandatum ejus, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamns invicem (I Joan. III, 23).

41. Hoc itaque prodest, in Deum recta fide credere, Deum colere, Deum nosse, ut et bene vivendi ab illo sit nobis auxilium, et si peccaverimus, ab illo indulgentiam mereamur; non in factis quae odit securi perseverantes, sed ab eis recedentes, eique dicentes, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5): quod non habent cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia Mediatoris alieni sunt. Hinc illa verba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intelligit perniciosa securitas: Et si peccaverimus, tui sumus; quoniam scilicet bonum et magnum Dominum habemus, qui et velit atque possit poenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere. Denique cum dixisset, tui sumus; addidit, scientes potentiam tuam: utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. Ideoque secutus adjunxit: Non peccabimus autem, scientes quoniam tui sumus deputati (Sap. XV, 2). Quis enim digne cogitans habitationem apud Deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum vocati sunt, non enitatur ita vivere, ut tali habitationi congruat? Quod ergo et Joannes dicit, Haec scripsi vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2): non id agit , ut cum securitate peccemus; sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum advocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.