CAPUT XXIII.

42. Locus Apostoli ab adversariis male intellectus. Judicium in Scripturis pro aeterna damnatione. An soli fideles mali intelligendi sint ituri in resurrectionem judicii, ut judicium non sit aeterna damnatio. Nec de his igitur verbis mitior ulla conditio promittenda est, sic in Deum credere volentibus, ut permaneant in perditis moribus: multo minus de illis ubi Apostolus ait, Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12); tanquam hoc loco aliquid distet inter perire et judicari, cum alio verbo hoc idem significatum sit. Solent enim Scripturae judicium etiam pro aeterna damnatione ponere: sicut in Evangelio Dominus loquitur, Veniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt in resurrectionem vitae; qui autem male egerunt in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Neque hic dictum est, Hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt; sed, Hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. Inseparabilis est quippe bona vita a fide quae per dilectionem operatur; imo vero ea ipsa est bona vita. Videmus itaque resurrectionem judicii dixisse Dominum pro resurrectione damnationis aeternae. De omnibus quippe resurrecturis (ubi procul dubio erunt etiam ii qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis) duas partes fecit, alios in resurrectionem vitae, alios in resurrectionem judicii resurrecturos esse declarans.

43. Quod si dicunt non ibi intelligendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos qui per ignem salvi erunt, quia crediderunt, etiamsi male vixerunt, ut eorum transitoriam poenam judicii nomine significatam arbitrentur. Quanquam hoc impudentissime dicatur, cum omnino Dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diviserit, vitam et judicium; ita volens judicium aeternum intelligi, quamvis hoc non addiderit, sicut et vitam. Neque enim ait, in resurrectionem vitae aeternae; cum aliud utique intelligi noluerit. Videant tamen quid responsuri sunt, ubi ait, Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III, 18). Nam hic procul dubio, aut judicium pro poena aeterna positum intelligunt, aut per ignem salvos futuros etiam incredulos dicere audebunt quoniam, Qui non credit, inquit, jam judicatus est, hoc est, jam judicio destinatus: et non erit quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque viventibus, quando et ii qui non credunt non erunt perdendi, sed judicandi. Quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis de quibus dictum est, per Legem judicabuntur; quia constat judicium etiam pro aeterna damnatione solere nominari. Quid, quod invenimus non solum minime mitioris, verum etiam deterioris conditionis esse illos qui scientes peccant? Hi sunt enim maxime qui legem acceperunt. Nam sicut scriptum est, Ubi lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Hinc est et illud, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam (Rom. VII, 7, 8); et alia multa quae de hac re idem apostolus dicit. Ab hoc reatu graviore liberat gratia Spiritus sancti per Jesum Christum Dominum nostrum, quae diffusa charitate in cordibus nostris donat justitiae delectationem , qua immoderatio concupiscentiae superetur. Hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed gravius aliquid intelligendum, de quibus dictum est, Qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur; quam de illis qui sine Lege peccantes sine Lege peribunt: nec pro poena transitoria hoc loco dictum judicium, sed pro ea qua etiam non credentes judicabuntur.

44. Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem, illis qui etiam credentes pessime vivunt, ut eis dicant, Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur, tanquam dictum sit, non peribunt, sed per ignem salvi erunt; nec illud attendere potuerunt, hoc Apostolum de illis qui sine Lege et illis qui in Lege peccaverunt dixisse, cum de Gentibus et de Judaeis ageret; ut non tantum Gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa Epistola ad Romanos evidenter ostendit. Jam ergo etiam Judaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est, per Legem judicabuntur, non eos liberante gratia Christi, promittant, si placet, per ignem salutem; quoniam de his dictum est, per Legem judicabuntur. Quod si non faciunt, ne contra se ipsos veniant , qui eos gravissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt: utquid transferunt ad infideles et fideles in eo quod ad fidem Christi attinet, illud quod dictum est de iis qui sine Lege et iis qui in Lege peccaverunt, cum de Judaeis et de Gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique invitarentur?