|
Libertas fidei non sit fidelibus velamen malitiae. Neque enim dictum
est, Qui sine fide peccaverunt, sine fide peribunt; qui autem in
fide peccaverunt, per fidem judicabuntur: sed, sine Lege dictum
est, et, in Lege; ut satis appareret illam causam tangi, quae inter
Gentes et Judaeos agebatur, non quae inter bonos malosque
Christianos.
45. Quanquam si illo loco legem pro fide accipi volunt, quod nimis
importunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere
sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de iis qui in occasionem
carnis acceperant, et in velamentum malitiae, quod scriptum est, nos
ad Novum Testamentum pertinentes, non ancillae filios esse, sed
liberae, qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV,
31); et putaverant hoc esse libere vivere, ut tanquam de tanta
redemptione securi, quidquid liberet licere sibi arbitrarentur, non
intuentes quod dictum est, Vos in libertatem vocati estis, fratres;
tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Id. V, 13);
unde et ipse Petrus dicit, Liberi, non sicut velamentum malitiae
habentes libertatem (I Petr. II, 16): ait de illis et in
secunda Epistola sua, Hi sunt fontes sicci, et nebulae a turbine
exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservata est: superba enim
vanitatis loquentes illiciunt in concupiscentii carnis impudicitiae eos
qui paululum effugerunt, in error conversati, libertatem illis
promittentes, cum ipsi serv sint corruptionis. A quo enim quis
devictus est, huic et servus addictus est. Si enim refugientes
coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris
Jesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis
posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere
viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi
sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii, Canis
reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabris coeni. Quid adhuc
promittitur contra istam manifestissimam veritatem conditio melior iis
qui cognoverunt viam justitiae, hoc est, Dominum Christum, et
perdite vivunt, quam si omnino non cognovissent; cum apertissime
dicatur, Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam
cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?
|
|