CAPUT XXV.

46. Sanctum mandatum quid, idque cognoscentes ac transgredientes quae poena maneat. Poena transitoria baptizatis scelerate viventibus non promittenda. Neque enim illud hoc loco intelligendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est ut in Deum credamus; quanquam eo ipso totum continetur, si eam intelligamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur: sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est ut ab hujus mundi coinquinationibus recedentes casta conversatione vivamus. Sic enim ait: Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Jesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Non ait, refugientes ignorantiam Dei, aut refugientes infidelitatem saeculi, vel tale aliquid; sed, coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis immunditia flagitiorum. Nam de his superius loquens, dixit, Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati (II Petr. II, 13-22). Ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes videlicet, quod acceperint agnitionem Domini Christi; siccos autem, quia non congruenter vivunt. De talibus quippe etiam Judas apostolus loquens, Ii sunt, inquit, qui in dilectionibus vestris maculati coepulantur, sine timore semetipsos pascentes, nubes sine aqua (Judae I, 12); et caetera. Quod enim Petrus ait, Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii; hoc Judas, In dilectionibus vestris maculati coepulantur. Mixti sunt enim bonis in epulis Sacramentorum et dilectionibus plebium. Et quod Petrus ait, Fontes sicci; hoc Judas, Nubes sine aqua; hoc Jacobus, Fides mortua (Jacobi II, 20).

47. Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque vivetibus, quia viam justitiae cognoverunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut veracissima Scriptura testatur. De talibus quippe etiam Dominus ait, Et erunt novissima illius hominis pejora quam erant prima (Matth. XII, 45); quoniam purgationis suae habitatorem Spiritum sanctum non recipiens, fecit in se immundum spiritum multipliciorem redire. Nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad immunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt; nec purgati se rursus inquinaverunt, sed purgari recusaverunt. Neque enim, ut relevata conscientia intrent ad Baptismum, dignantur saltem vomere pristinas immunditias, quas canum more iterum sorbeant; sed in lavacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt: nec occultant eam pollicitatione vel ficta, sed impudentia professionis eructant: nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth, in praeterita iterum attendunt (Gen. XIX, 26), sed omnino de Sodomis dedignantur exire; imo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13): et istis dicitur, Tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male vixeritis in ipsa fide. Nimis longum est, et pene infinitum omnia testimonia Scripturarum velle colligere, quibus apparet non solum non esse mitiorem causam eorum qui scientes, quam qui nescientes vitam nequissimam et iniquissimam ducunt, verum etiam hoc ipso esse graviorem: proinde ista suffecerint.