|
48. Baptismo nisi vita respondeat, non obtinebitur regnum
coelorum. Peccata triplicis generis triplici remedio sananda.
Caveamus ergo diligenter in adjutorio Domini Dei nostri non facere
homines male securos, dicentes eis quod si fuerint in Christo
baptizati, quomodolibet in ea fide vixerint, eos ad salutem aeternam
esse venturos: ne sic faciamus Christianos, quomodo Judaei
proselytos, quibus Dominus ait, Vae vobis, Scribae et Pharisaei,
qui circumitis mare et terram, facere unum proselytum; cum autem
feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis (Matth.
XXIII, 15). Sed potius sanam doctrinam Dei magistri in
utroque teneamus; ut sancto Baptismo consona sit vita christiana, nec
cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, vita promittatur aeterna.
Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non
intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); ipse etiam dixit,
Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). De illis
quippe ait: Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedent: quae
dicunt, facile; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et
non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). Ergo justitia eorum est,
dicere et non facere: ac per hoc nostram esse voluit abundantem super
illorum, dicere et facere; quae si non fuerit, non intrabitur in
regnum coelorum. Non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam
apud alios jactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac vita esse
sine peccato: sed nisi essent quaedam ita gravia, ut etiam
excommunicatione plectenda sint, non diceret Apostolus, Congregatis
vobis et meo spiritu tradere ejusmodi satanae in interitum carnis, ut
spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 4, 5).
Unde etiam dicit: Ne lugeam multos, qui ante peccaverunt, et non
egerunt poenitentiam super immunditiam et fornicationem quam gesserunt
(II Cor. XII, 21). Item nisi essent quaedam non ea
humilitate poenitentiae sananda, qualis in Ecclesia datur eis qui
proprie poenitentes vocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis,
non diceret ipse Dominus: Corripe eum inter te et ipsum solum; et si
te audierit, lucratus es fratrem tuum (Matth. XVIII, 15).
Postremo nisi essent quaedam sine quibus haec vita non agitur, non
quotidianam medelam poneret in oratione quam docuit, ut dicamus:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Id. VI, 12).
|
|