|
49. Epilogus praedictorum. Jam satis, quantum arbitror, de tota
illa opinione quid mihi videretur exposui, ubi tres quaestiones
moverunt: unam de permixtione in Ecclesia bonorum et malorum, tanquam
tritici et zizaniorum: ubi cavendum est, ne ideo putemus esse
propositas istas similitudines, vel hanc, vel de immundis in arca
animalibus, vel quaecumque alia idem significant, ut dormiat
Ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est,
Severae sunt conversationes domus ejus (Prov. II, 18, sec.
LXX); sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas,
quam severitas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria
schismata separare praesumat. Neque enim per has similitudines et
praenuntiationes consilium desidiae datum est bonis, qua negligant quod
prohibere debent; sed patientiae, qua perferant salva doctrina
veritatis quod emendare non valent. Nec quia scriptum est introisse ad
Noe in arcam etiam immunda animalia (Gen. VII, 2), ideo
praepositi vetare non debent, si qui immundissimi ad Baptismum velint
intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes: sed per hanc
figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in Ecclesia futuros
propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem, vel
disciplinae dissolutionem. Non enim quacumque libuit intraverunt
immunda animalia arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque
idem ostium, quod artifex fecerat. Altera quaestio est, in qua eis
visum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea vero jam
baptizatos docendos esse de moribus. Sed satis demonstratum est, nisi
fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes qui
fidelium competunt Sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et
sollicitius audiunt, non tacere de poena quam male viventibus Dominus
comminatur; ne in ipso Baptismo rei sint gravissimorum criminum, quo
veniunt ut remittatur reatus omnium peccatorum. Tertia quaestio est
periculosissima, qua parum considerata, et non secundum divinum
eloquium pertractata, tota illa opinio mihi videtur exorta, in qua
promittitur scelestissime turpissimeque viventibus, etiamsi eo modo
vivere perseverent, et tantummodo credant in Christum, ejusque
Sacramenta percipiant, eos ad salutem vitamque aeternam esse
venturos: contra apertissimam Domini sententiam, qui desideranti
vitam aeternam respondit, Si vis venire ad vitam, serva mandata; et
commemoravit quae mandata (Matth. XIX, 17-19), ubi ea
scilicet peccata vitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna
promittitur propter fidem sine operibus mortuam. De his tribus
quaestionibus satis, quantum existimo, disputavi: demonstravique sic
tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica
disciplina; sic catechizandos eos qui Baptismum petunt, ut non solum
audiant atque suscipiant quid credere, verum etiam qualiter vivere
debeant; sic promitti fidelibus vitam aeternam, ut non etiam per fidem
mortuam, quae sine operibus salvare non potest, ad eam se quisque
pervenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per
dilectionem operatur. Non itaque culpentur dispensatores fideles, non
sua negligentia vel pigritia, sed quorumdam potius contumacia, qui
pecuniam dominicam recusant accipere, et adulterinam suam cogunt servos
dominicos erogare, dum nolunt saltem tales esse mali, quales sanctus
Cyprianus commemorat (Serm. de Lapsis), saeculo verbis solis et
non factis renuntiantes; quando nec verbis renuntiare diaboli operibus
volunt, cum se in adulterio permansuros voce apertissima profitentur.
Si quid ab eis dici solet, quod forte disputando non attigi, tale
esse arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset; sive
quod ad rem de qua agitur, non pertineret, sive quod tam leve esset,
ut a quolibet redargui facillime posset .
|
|