CAPUT PRIMUM.

1. Error quorumdam triplex. Omnes ad Baptismum citra discrimen admittendos sentiunt. Quibusdam videtur indiscrete omnes admittendos esse ad lavacrum regenerationis, quae est in Christo Jesu Domino nostro, etiamsi malam turpemque vitam facinoribus et flagitiis evidentissimis notam mutare noluerint, atque in ea se perseveraturos aperta etiam professione declaraverint . Verbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur ut ab ea discedat, et tunc veniat ad Baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confidens , seu etiam profitens, admittatur et baptizetur, nec impediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit (I Cor. VI, 15): sed postea doceatur quam sit hoc malum, jamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. Perversum enim putant atque praeposterum, prius docere quemadmodum debeat vivere christianus, et deinde baptizari. Sed censent praecedere debere Baptismi sacramentum, ut deinde sequatur vitae morumque doctrina: quam si tenere et custodire voluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere immunditiaque permanserit, salvum eum futurum tanquam per ignem, velut qui aedificaverit super fundamentum quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (I Cor. III, 11-15); id est, non justos castosque mores, sed iniquos et impudicos.

2. Morum doctrinam censent nonnisi post Baptismum esse tradendam. Ad hanc autem disputationem videntur impulsi, quod eos moverit non admitti ad Baptismum qui dimissis uxoribus alias duxerint, vel feminas quae dimissis viris aliis nupserint; quia haec non conjugia, sed adulteria esse Dominus Christus sine ulla dubitatione testatur (Matth. XIX, 9). Cum enim negare non possent esse adulterium, quod Veritas adulterium esse sine ambage confirmat , eisque suffragari vellent ad accipiendum Baptismum, quos hujusmodi laqueo ita captos viderent, ut si non admitterentur ad Baptismum, sine ullo sacramento mallent vivere vel etiam mori, quam disrupto adulterii vinculo liberari: humana quadam miseratione commoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinorosos et flagitiosos, etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla poenitentia mutatos ad Baptismum admittendos esse censerent; existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseverantes salvos per ignem futuros.