|
3. Propter fidem christianam salvandos esse baptizatos, etiamsi
mores quantumlibet malos non correxerint. Mali in Ecclesia sic
tolerandi, ut non omittatur correptio et disciplina. Quibus
respondens, hoc primum dico, ne quis ea testimonia Scripturarum,
quae commixtionem bonorum et malorum in Ecclesia vel praesentem
indicant, vel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae
severitatem sive diligentiam solvendam omnino atque omittendam, non
illis edoctus Litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. Neque
enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses Dei famulus
patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio vindicavit.
Et Phinees sacerdos adulteros simul inventos ferro ultore confixit
(Num. XXV, 5-8). Quod utique degradationibus et
excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in
Ecclesiae disciplina visibilis fuerat gladius cessaturus. Nec, quia
beatus Apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemiscit (II
Cor. XI, 26), et quosdam etiam diabolicis invidentiae stimulis
agitatos, Christum tamen praedicare permittit (Philipp. I,
15-18); ideo parcendum censet illi qui uxorem patris sui habuit;
quem praecipit congregata Ecclesia tradendum satanae in interitum
carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V,
1-5): aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non
blasphemare (I Tim. I, 20): aut frustra dicit, Scripsi vobis
in epistola non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus
mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin
debueratis de hoc mundo exire: nunc autem scripsi vobis non
commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis
serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum
hujusmodi nec cibum quidem sumere. Quo enim mihi de iis qui foris sunt
judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos judicatis? De his autem
qui foris sunt Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis (I
Cor. V, 9-15). Ubi quidem aliqui id quod dictum est, ex
vobis ipsis, ita intelligunt, ut ex se ipso unusquisque auferat
malum, hoc est, ut ipse sit bonus. Sed utrolibet modo intelligatur,
sive ut severitate Ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur,
sive ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum;
illud tamen quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi
praecipit non commisceri eis fratribus qui in aliquo supra dicto vitio
nominantur, id est, noti famosique sunt.
|
|