CAPUT III.

Quo animo peccantes corripiendi. Domini praeceptum de corrigendis malis. Quo autem animo et qua charitate misericors ista severitas adhibenda sit, non solum eo loco ubi ait, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu; sed alibi quoque evidenter ostendit dicens, Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15).

4. Et ipse Dominus exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim Apostolis usque ad passionem diabolum pertulit; et qui ait, Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum (Matth. XIII, 29, 30); retiaque illa in similitudine Ecclesiae usque ad littus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit; et caetera, si qua de permixtione bonorum et malorum sive aperte sive per similitudines locutus est: non ideo tamen omittendam censuit Ecclesiae disciplinam; imo vero admonuit adhibendam, quando ait: Attendite vobis; si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus eris fratrem tuum. Si autem non audierit te, assume tecum unum vel duos, ut in ore testium duorum vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Deinde ipsius severitatis terrorem gravissimum adjecit etiam eo loco, dicens: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo, et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo (Id. XVIII, 15-18). Prohibet etiam sanctum dari canibus (Id. VII, 6). Nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); cum ille dicat, Corripe eum inter te et ipsum. Utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diversitas admonet eorum quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus; et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia: et est rursus ratio castigandi et corripiendi, non admittendi vel a communione removendi.