|
5. Errores non servantium modum in Scripturis intelligendis.
Donatistarum errori alius error contrarius ex Scripturis perperam
acceptis. Errant autem homines, non servantes modum; et cum in unam
partem procliviter ire coeperint, non respiciunt divinae auctoritatis
alia testimonia, quibus possint ab illa intentione revocari, et in ea
quae ex utrisque temperata est veritate ac moderatione consistere: nec
in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis
multis. Nam quidam intuentes divinarum testimonia Litterarum, quibus
unus Deus colendus insinuatur, eumdem Patrem qui est Filius,
sanctumque Spiritum putaverunt; alii rursus veluti morbo contrario
laborantes, cum attenderent ea quibus Trinitas declaratur, nec
valerent intelligere quomodo sit unus Deus, cum et Pater non sit
Filius, nec Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus aut Filius aut
Pater, diversitates etiam substantiarum asserendas putaverunt.
Quidam intuentes in Scripturis sanctae virginitatis laudem, connubia
damnaverunt: quidam rursus ea testimonia consectantes quibus casta
conjugia praedicantur, virginitatem nuptiis aequaverunt. Quidam cum
legerent, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere
vinum (Rom. XIV, 21), et nonnulla similia; creaturam Dei
et, quas voluerunt, escas immundas esse senserunt: quidam vero
legentes, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4), in voracitatem
vinolentiamque collapsi sunt; non sibi valentes auferre vitia, nisi
eis e contrario vel tanta vel majora succederent.
6. Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam
intuentes praecepta severitatis, quibus admonemur corripere inquietos,
non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere Ecclesiae contemptorem,
a compage corporis membrum quod scandalizat avellere; ita perturbant
Ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania, atque hoc
errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. Qualis nobis
causa est adversus schisma Donati. Et hoc non cum illis qui noverunt
Caecilianum, non veris, sed calumniosis criminibus appetitum, et
perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt; sed cum
illis quibus dicimus: Etiamsi mali fuissent propter quos in Ecclesia
non estis, vos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime
poteratis, in Ecclesia permanere debuistis. Quidam vero e contrario
periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in Ecclesia
demonstratam vel praedictam esse perspexerint, et patientiae praecepta
didicerint (quae ita nos firmissimos reddunt, ut etiam si videntur in
Ecclesia esse zizania, non tamen impediatur aut fides, aut charitas
nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de
Ecclesia recedamus), destituendam putant Ecclesiae disciplinam ,
quamdam perversissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos
non pertineat nisi dicere quid cavendum quidve faciendum sit, quodlibet
autem quisque faciat non curare.
|
|