|
7. Sana doctrina est ut nec propter malos recedatur ab Ecclesia,
nec in malos ipsos negligatur disciplina. Nos vero ad sanam doctrinam
pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis vitam sententiam que
moderari , ut et canes in Ecclesia propter pacem Ecclesiae
toleremus, et canibus sanctum, ubi pax Ecclesiae tuta est, non
demus. Cum ergo sive per negligentiam praepositorum, sive per aliquam
excusabilem necessitatem, sive per occultas obreptiones invenimus in
Ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere
non possumus; tunc (ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa
praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis
eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur veluti mundos
sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio
segregatos) veniant in mentem illae de Scripturis similitudines et
divina oracula vel certissima exempla, quibus demonstratum et
praenuntiatum est, malos in Ecclesia permixtos bonis usque in finem
saeculi tempusque judicii futuros, et nihil bonis in unitate ac
participatione Sacramentorum qui eorum factis non consenserint
obfuturos. Cum vero eis per quos Ecclesia regitur, adest salva pace
Ecclesiae potestas disciplinae adversus improbos aut nefarios
exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis
aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coercitionis pertinent,
excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque
testimoniis illo duce atque adjutore dirigentes , nec patientiae nomine
torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus.
|
|