CAPUT VI.

8. Ad Baptismum an admittendus adulter et peccator non correctus. An praecepta bene vivendi non prius tradenda quam Baptismus. Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione servata, videamus unde agitur, id est, utrum ad percipiendum Baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi vigilet diligentia, ne sanctum canibus detur; usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et ejus perseverantiae professores a Sacramento tantae sanctitatis videantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies quibus eamdem gratiam percepturi, suis nominibus datis, abstinentia, jejuniis, exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et veris uxoribus se concubituros profiterentur, atque hujus rei, quamvis alio tempore licitae, paucis ipsis solemnibus diebus nullam continentiam servaturos. Quo modo igitur ad illa sancta recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans observationem non admittitur conjugatus?

9. Sed prius, inquiunt, baptizetur; deinde doceatur quid ad bonam vitam moresque pertineat. Fit hoc ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad verba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat, Sacramentumque percipiat; ut si ex hac vita migraverit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum. Si autem sanus petit, spatiumque discendi est, quod aliud opportunius tempus reperiri potest, quo audiat quemadmodum fidelis fieri ac vivere debeat, quam illud cum attentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei Sacramentum petit? An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis praeciperent a quibus catechizabamur, cum fontis illius Sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes etiam vocaremur; vel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lavacrum regenerationis accurrunt, quales sint ipsis diebus quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta vigilantia conveniant, quo studio ferveant, qua cura pendeant? Si tunc tempus non est discendi , quae vita congruat tanto, quod accipere desiderant, Sacramento; quando erit? An vero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post Baptismum, non novi homines, sed rei veteres? ut videlicet perversitate mirabili prius eis dicatur, Induite hominem novum; et cum induti fuerint, postea dicatur, Exuite veterem: cum Apostolus sanum ordinem tenens dicat, Exuite veterem, et induite novum (Coloss. III, 9, 10); et ipse Dominus clamet, Nemo assuit pannum novum vestimento veteri, et nemo mittit vinum novum in utres veteres. (Matth. IX, 16, 17). Quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quae fides et qualis vita debeat esse christiani; ut cum se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant? Quoniam qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. (I Cor. XI, 28, 29.) Quod autem fit per omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat ; hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum Baptismum sua nomina jam dederunt.