|
10. Virgo quae nesciens nupsit alieno viro, an censenda sit
adultera. Apostolorum exemplo et litteris nil juvari qui volunt
baptizandos de sola fide, baptizatos vero de moribus admonendos. Quid
si, inquiunt, virgo nesciens viro nupserit alieno? Hoc si semper
nesciat, nunquam ex hoc erit adultera: si autem sciat, jam ex hoc
esse incipiet, ex quo cum alieno viro sciens cubaverit. Sicut in jure
praediorum, tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur,
quamdiu se possidere ignorat alienum: cum vero scierit, nec ab aliena
possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc juste
injustus vocatur. Absit ergo ut sensu plane non humano, sed plane
vano sic doleamus cum flagitia corriguntur, tanquam connubia
dirimantur: maxime in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus
(Psal. XLVII, 2, 3), hoc est in Ecclesia, ubi nuptiarum
non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita commendatur, ut non
liceat viro uxorem suam alteri tradere; quod in republica tunc
Romana, non solum minime culpabiliter, verum etiam laudabiliter Cato
fecisse perhibetur (Plutarch. in Catone minore). Neque hinc
diutius modo disputare opus est, cum et illi quibus respondeo non
audeant affirmare, nullum hoc esse peccatum, neque negent esse
adulterium, ne ipsi Domino sanctoque Evangelio aperte convincantur
obsistere. Sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad
percipiendum Baptismi sacramentum et ad Dominicam mensam, etiamsi
correctionem voce manifestissima recusaverint; imo vero nihil eos de
hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri; ut si praecepti
observationem receperint, culpamque correxerint, habeantur in
tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis
ostendunt non se crimina ista defendere, aut quasi levia vel nulla sint
agere. Quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu parvum
crimen existimet?
11. Ordinem tamen quo haec in aliis vel corrigantur vel ferantur,
de Scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt Apostolos
sic egisse; et de Litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi
reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei, ac deinde morum
tradidisse praecepta. Atque hinc intelligi volunt, fidei tantummodo
regulam baptizandis esse insinuandam , postea vero jam baptizatis etiam
vitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas Apostolorum
Epistolas legant ad eos qui baptizandi sunt datas, ubi de sola fide
disputaverunt; et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis
cavendis bonisque instituendis moribus continentur. Cum igitur eos ad
Christianos jam baptizatos dedisse Litteras constet, cur utroque
sermone contextae sunt, et eo scilicet qui ad fidem, et eo qui ad
vitam bonam pertinet? An forte jam placet ut baptizandis utrumque non
demus, et baptizatis utrumque reddamus? Quod si absurde dicitur,
ergo fateantur Apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis
Epistolis indidisse; sed propterea plerumque insinuasse prius fidem,
ac deinde quod ad vitam bonam pertinet subjecisse, quia et in homine
ipso nisi praecedat fides, vita bona sequi non poterit. Quidquid enim
homo veluti recte fecerit, nisi ad pietatem quae ad Deum est,
referatur, rectum dici non oportet. Quod si arbitrarentur aliqui
stulti et nimis imperiti Apostolorum Epistolas ad catechumenos datas,
profecto etiam ipsi faterentur, nondum baptizatis praecepta morum qui
fidei congruant, simul cum fidei regulis intimanda: nisi forte ad hanc
necessitatem sua nos isti disputatione compellunt, ut primas partes
Epistolarum apostolicarum ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas
velint; posteriores autem fidelibus, ubi jam praecipitur quemadmodum
Christiani vivere debeant. Quod si stultissimum est dicere; nullum
ergo documentum est hujus opinionis ex Epistolis Apostolorum, cur
ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus
admonendos, quia illi primis partibus Litterarum suarum commendaverunt
fidem, ac postea consequenter ut bene a fidelibus viveretur hortati
sunt. Quamvis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una
contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus,
utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, sive ut instruantur, sive
ne obliviscantur, sive ut profiteantur, sive ut confirmentur,
doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est. Epistolae
itaque Petri, Epistolae Joannis, de quibus quaedam testimonia
commemorant, addant et Pauli et aliorum Apostolorum; ea ratione
accipiendum est quod adverterunt prius de fide ac postea de moribus
dici, quam, nisi fallor , apertissime exposui.
|
|