|
16. De fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium.
Similitudinibus explicatur. Professio christianae fidei. De
Spiritu sancto opinio quorumdam, quod sit ipsa deitas Patris et
Filii: Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique commendata et
divina generatione Domini nostri et humana dispensatione, adjungitur
confessioni nostrae, ad perficiendam fidem quae nobis de Deo est,
Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut
ita dicam, consubstantialis et coaeternus; quia ista Trinitas unus
est Deus: non ut idem sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus;
sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus
sit Spiritus sanctus, et haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum
est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut.
VI, 4). Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis,
Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaeratur utrum Deus sit
Filius, hoc respondebimus. Nec, si fuerit de Spiritu sancto talis
interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam Deum: vehementer
caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis
(Psal. LXXXI, 6). Non enim sunt naturaliter dii, quicumque
sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti.
Ipsa enim significatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex
ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia (Rom. XI, 36).
Quanquam ergo de singulis interrogati respondeamus Deum esse de quo
quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum; non
tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit.
17. Nec mirum quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis
etiam rebus quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu
dijudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte interrogati, non
possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de fluvio interrogati
possimus eum fontem vocare; et rursum potionem quae de fonte vel fluvio
est, nec fluvium possimus appellare nec fontem: tamen in hac trinitate
aquam nominamus, et cum de singulis quaeritur, singillatim aquam
respondemus. Nam si quaero utrum aqua in fonte sit, respondetur
aqua; et si quaeramus utrum aqua sit in fluvio, nihil aliud
respondetur, et in illa potione non poterit esse alia responsio: nec
tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne quisquam
ineffabilem illius majestatis substantiam sicut fontem istum visibilem
atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua
illa quae nunc in fonte est, exit in fluvium, nec in se manet; et cum
de fluvio vel de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde
sumitur. Itaque fieri potest ut eadem aqua nunc ad fontis
appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad potionis: cum in
illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando sit
Filius, aliquando Spiritus sanctus; sicut in arbore non est radix
nisi radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos
possumus dicere: non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et
rami; nec lignum quod pertinet ad radicem, potest aliquo transitu nunc
in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in
radice: cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit, et robur
lignum, et rami lignum; nec tamen tria ligna dicantur, sed unum.
Aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde
tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud certe omnes
concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria
pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam;
quanquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse
respondeas: quamvis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in
fluvium discebamus. Sed haec non propter illius divinae naturae
similitudinem, sed propter visibilium etiam unitatem corporalia exempla
data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua tria non tantum
singillatim, sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec
quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum
Filium, Deum Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista
Trinitate, sed unum Deum unamque substantiam .
18. Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti
et spirituales viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et
quemadmodum non unus esset Pater et Filius, sed unum essent; et quid
proprie Pater esset, et quid Filius insinuare conati sunt: quod ille
genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic de Patre; hujus ille
principium, unde et caput Christi dicitur (I Cor. XI, 3),
quamvis et Christus principium (Joan. VIII, 25), sed non
Patris; hic vero illius imago (Coloss. 1, 15), quamvis nulla
ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis. Tractantur haec
latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius christianae fidei
professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est, de
Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in
quantum hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam,
ineffabili misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de
illo in Scripturis inveniuntur ita dicta, ut impias haereticorum
mentes prius volentes docere quam nosse, in errorem miserint, ut
putarent eum non aequalem Patri, nec ejusdem esse substantiae, qualia
sunt illa, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28);
et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi
Deus (I Cor. XI, 3); et, Tunc ipse subjectus erit ei qui
illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28); et, Vado ad Patrem
meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX,
17); et nonnulla hujusmodi: quae omnia posita sunt, non ut naturae
atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa sint illa, Ego
et Pater unum sumus (Id. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et
Patrem meum (Id. XIV, 9); et, Deus erat Verbum; non enim
factus est, cum omnia per ipsum facta sint (Id. I, 1, 3);
et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et caetera talia:
sed illa posita sunt, partim propter administrationem suscepti
hominis, qua dicitur, Semetipsum exinanivit (Philipp, II,
6); non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino
incommutabilis; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit:
partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de
quibus haeretici calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri
debet quod est, hoc etiam debens utique Patri quod eidem Patri
aequalis aut par est; Pater autem nulli debet quidquid est.
19. De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter
disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum
tractatoribus, ut intelligi facile possit et ejus proprium, quo
proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem dicere possimus, sed
tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse praedicant, ut
Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut non
genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus
enim est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec
tamen id quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo
constituamus principia sine principio, quod falsissimum est et
absurdissimum, et non catholicae fidei, sed quorumdam haereticorum
errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam communionem Patris et
Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci TEOTETA
appellant, Spiritum sanctum credere: ut, quoniam Pater Deus et
Filius Deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo
Filium et ille Patri cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur.
Hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se invicem amborum
charitatemque volunt intelligi, Spiritum sanctum appellatum dicunt,
multisque Scripturarum documentis adsunt huic opinioni suae; sive illo
quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); sive
aliis multis talibus testimoniis; et eo ipso quod per Spiritum sanctum
reconciliamur Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis
significari volunt charitatem Dei esse Spiritum sanctum. Non enim
reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua etiam filii appellamur
(I Joan. III, 1): non jam sub timore tanquam servi, quia
consummata dilectio foras mittit timorem (Id. IV, 18); et
Spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus, Abba Pater (Rom.
VIII, 15). Et quia reconciliati et in amicitiam revocati per
charitatem (Id. V, 8-10) poterimus omnia Dei secreta
cognoscere, propterea de Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in
omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Propterea et confidentia
praedicandae veritatis, qua impleti sunt in adventu ejus Apostoli
(Act. II, 4), recte charitati tribuitur; quia et diffidentia
timori datur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo etiam donum
Dei dicitur (Ephes. III, 7), quia eo quod quisque novit non
fruitur, nisi et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est
aliud quam ei dilectione cohaerere: neque quisquam in eo quod percipit
permanet, nisi dilectione; et ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam
ad permanendum sanciuntur quaecumque sanciuntur , nec dubium est a
sanciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio utuntur
assertores hujus sententiae, quod scriptum est, Quod natum est de
carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est
(Joan. III, 6): quoniam Deus Spiritus est (Id. IV,
24). Hic enim regenerationem nostram dicit , quae non secundum
Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto.
Quapropter si Spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum
dictum est, Quoniam Deus Spiritus est: animadvertendum dicunt, non
dictum esse, Quoniam Spiritus Deus est ; sed, Quoniam Deus
Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco dicta sit
Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod
dicit Joannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est (I Joan.
IV, 16). Etiam hic enim non ait, Dilectio Deus est; sed,
Deus dilectio est; ut ipsa deitas dilectio intelligatur. Et quod in
illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi dicitur, Omnia vestra
sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. III,
22, 23); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput
autem Christi Deus, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc
pertinere dicunt, quia non fere in iis quae sibi connexa sunt numerari
solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco Trinitatem ipsam
videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam ex
ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Ex
ipso, tanquam ex eo qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per
mediatorem; in ipso, tanquam in eo qui continet, id est, copulatione
conjungit.
20. Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam
communionem, quam sive deitatem sive dilectionem sive charitatem
appellamus, non esse substantiam: quaerunt autem secundum substantiam
sibi exponi Spiritum sanctum, nec intelligunt non aliter potuisse
dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio substantia. Ducuntur
quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi corpora
copulentur, ita ut juxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est
corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quae copulata
fuerant, nulla invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse
intelligitur, sicut illa corpora. Sed hi tales cor mundum faciant,
quantum possunt, ut videre valeant in Dei substantia non esse aliquid
tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae,
et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia
est. Verum haec dici possunt facile, et credi: videri autem nisi
corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. Quapropter sive
ista vera sit sententia, sive aliud aliquid sit, fides inconcussa
tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum
sanctum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque
diversos natura, sed ejusdem substantiae; neque ut Pater aliquando
sit Filius, aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper
Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper
Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus
tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam videri nisi mundato
corde non possunt: et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum
est, atque in aenigmate (I Cor. XIII, 12), non potest
efficere ut et ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur.
Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Haec fides est de Deo conditore et renovatore nostro.
21. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est,
cum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota anima tua, et ex tota mente tua; sed etiam in proximum; nam,
Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X,
27): si autem ista fides congregationem societatemque hominum non
teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.
|
|