|
Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius
commutatio resurrectione perficienda. Carnis resurrectio.
Resurrectionis futurae veritas confirmatur. Credimus et sanctam
Ecclesiam , utique catholicam. Nam et haeretici et schismatici
congregationes suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa
sentiendo ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis
a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus.
Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae
diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum; et ideo
peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo
qui nos reconciliavit sibi, delens omnia praeterita, et ad vitam novam
nos vocans: quam vitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse
non possumus: interest tamen qualia sint.
22. Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed
credendum omnino, nullo modo nobis ignosci ea quae peccamus, si nos
inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus (Matth. VI, 15).
Itaque credimus et remissionem peccatorum.
23. Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima et
corpus: quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu
nominatur; pars enim quaedam ejusdem rationalis, qua carent bestiae,
spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est; deinde vita qua
conjungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus quoniam
visibile est, ultimum nostrum est. Haec autem omnis creatura
ingemiscit et parturit usque nunc (Rom. VIII, 22): dedit
tamen primi tias spiritus, quia credidit Deo, et bonae jam voluntatis
est. Hic spiritus etiam vocatur meus, de quo dicit Apostolus,
Mente servio legi Dei (Rom. VII, 25). Qui item alio loco
dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo (Id.
I, 9). Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro
nominatur. Pars enim ejus quaedam resistit spiritui , non natura,
sed consuetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei,
carne autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est
secundum generationem mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum
est, Et nos aliquando fuimus naturaliter filii irae (Ephes. II,
3), id est vindictae, per quam factum est ut serviamus legi
peccati. Est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo
subditur, et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non
percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Sed non
tam cito anima subjugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito
spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando tardius
ejus impetus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed
quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante
spiritu, quod sibi caput est, cui ejus capiti caput est Christus,
non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae: sed utique
non tam cito quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed
tempore opportuno in novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti,
et nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem; non
tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones
caro nominatur; sed haec etiam visibilis caro quae naturaliter est
caro, cujus nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones
carnales accepit: haec ergo visibilis, quae proprie dicitur caro,
sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus
apostolus eam tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam
quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, id potest digito
ostendi: quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis
morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem (Id.
XV, 52 et 53), cum legitur, eadem significatur visibilis
caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et
anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis
dici. Mors quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. X,
14): quod primum ejus peccatum in paradiso sacris Litteris
continetur.
24. Resurget igitur corpus secundum christianam fidem, quae fallere
non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis nunc sit caro
attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore
immutationis angelicae non jam caro erit et sanguis, sed tantum
corpus. Cum enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit,
caro pecorum, alia volucrum, alia piscium, alia serpentum; et
corpora coelestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro
coelestis; dixit autem, et coelestia et terrestria corpora. Omnis
enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est:
primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro:
hominis autem vel pecoris et corpus et caro est: in coelestibus vero
nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat Apostolus
spiritualia; nonnulli autem vocant aetherea. Et ideo non carnis
resurrectioni contradicit illud quod ait, Caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et sanguis est,
praedicat . In qualem naturam quisquis hanc carnem converti posse non
credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quaeras utrum
terra in aquam possit converti; propter vicinitatem non ei videtur
incredibile. Rursum si quaeras utrum aqua possit in aerem; neque hoc
absurdum esse respondet; vicina enim sunt sibi. Et de aere si
quaeratur utrum in aethereum corpus, id est, coeleste possit mutari;
jam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse
concedit, ut terra in corpus aethereum convertatur, cur non accedente
Dei voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare,
celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est, in ictu oculi, sine
ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira
celeritate convertitur? Caro enim nostra utique ex terra est:
philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis
resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in
coelo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse
concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione
liberati, aeterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine
corruptione perfruemur . Tunc enim fiet illud quod scriptum est:
Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi
est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 39, 40,
50-54)?
25. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis
christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo
subjugentur Deo, subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent,
corde mundato quod credunt intelligant.
|
|